- GIGLIATI
- GIGLIATInummi, ut quidam volunt, argentei, in quibus lilium insigne Gallorum, quod Italis giglio, insculptum erat; quorum sex Florenum Rhodi constituebant. Aliis, a Fratre Roberto de Iuli (Ordinis Hierosolymit.) appellationem haec moneta sumpsit; dicunt enim ab eo institutum esse, ut singuli Gigliati singulis fratribus secundâ Quinquagesimae feriâ distribuantur, quod tamen minime constat. Borghin. Dissert. de Monet. Florent. existimat, Gigliatos appellatos esse nummos Regum Neapolitanorum ex gente Francica, quod in iis scutum liliatum esset effictum: Certe Caroli I. Regis Siciliae aureum in Gazophylacio Regio, se vidisle testatur C. du Fresne, in cuius antica sedet Rex ipse, dextrâ screptrum liliatum, sinistrâ globum crucigerum, tenens,cum hac Inscr. KAROLUS DEI GRATIA SICILIAE REX. In postica scutum liliatum, cum Labello effingitur, cum Inscr. DUCATUS APULIAE PRINCIPATUS CAPUAE. Sed et in posteriorum ex eadem gente Regum monetis expresla fuisle horum liliata insignia, constat ex Anton. Rufio in Comit. Provinc. laudato c. du Fresne in Gloss. Alii vero et quidem longe minoris pretii fuisle videntur Gillati, qui Guillots dicuntur in Regesto Parlamenti Paris. d. 12. Iulii A. C. 1378. Iidem vero forte Gillati illi, quorum mentio in Charta A. C. 1338. Dominorum Canneti in Provincia, et in Charta pro matrimonio Ferrandi Maioricani, cum Isabella filia Gulielmi Principis Achaiae, scripta Meslanae, A. C. 1313. apud eundem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.